IURA

IURA
I.
IURA
mons Galliae Lugd. Sequanas ab Helvetiis discludens. Unde Glareanus, de finibus Helvetiae canens, inquit:
Denique ad Occiduas umbras, Zephyrumque tumentem
Burgundos acres habet, et diserimen utrinque
Cervices, o Iura, tuas, qui Sequanae rura
Scindis ab Helvetits numquam sine gramine campis.
Eiusdem meminit Sanazar. l. 3.
Ostendit sacrum mons ubi Iura nemus.
Pro ratione locorum et regionum varia sortitur cognomina. Plin. 1. 3. c. 4. A Strab. vocatur Iurassus sed in extremo l. 4. p. 193 Iopa, Gallice S. Claude, ab eo Monast. quod a Lupicino et Rom. fratribus conditum primo Condatisco, dein S. Augendi, tandem S. Claudii vocatum est. Item, le Ioux: quod Abbatiae quoque ad Urbam, et vico ad Dubim nomen: ab Allobrogibus Iurten ab ea parte appellatur, quâ silvosissimus. Ab Helvetiis autem recentioribus, ad Mer. Schaffmatt, et ab hepatis cocti similitudine: Leberberg idem mons vocatur, eo quod hepatis elixati colotum saxa (quorum magna in eo copia est) referant. Alii tamen a castris derivant, quasi dicas Castrorum mons Legerberg, eo quod vestigia et inscriptiones quaedam testentur, Iulium Caesarem illie castrametatum esse. Quod non videtur probandum. Incipit autem intra Brugas oppid. ad Arolam flum. in Helvetiis, ubi Batzberg a pago Bozzen diocitur, deinde rectâ ad Occas. secundum Arolam ad Solodorum progreditur, ibique hodie Hovvenstein vocatur. Vide infra. Hinc ad Bipennes opp. ad Neacrim vulgo Novum castrum: Deinde inter Occas. et Mer. deflectit Genevam usque, ac ultra etiam in Sebusianos hodie Bellicenses Ceterum in dicto iam tractu pluribus locis transitur. MScr. Baudr. a Sept. Rhenum usque porrigitur, et a Mer. Genevam ac Bressiam attingit. Eius pars minuta, la Cerdo, usque ad Rhodanum extenditur, 4. leuc. infra Genevam Ioh. Baptistae Plantino, totus fere longitudinis suae respectu, Helvetiae est hodie, Porrigitur enim illa ab opp. Waldshutto, in Rauracorum finibus, ubi Arola se Rheno miscet, ad Rhodani Clusam usque, non procul a Geneva. Alii eum incipere volunt in Pago Tigurino apud opp. Regensberg et inde sub nomine Lagerberg, per obliquum tractum, Baden versus, Dagerfelden, Klingnavv et Waldshut usque pertingere. Prope Farnspurgum, in agro Basil. dicitur Schaffmatt; inter Olten et Homburgensem praefecturam Niderhavvenstein: Inter Vallenburgum et Balstallium Oberhavvenstein, ubi onusti currus grandibus per declive funibus demittuntur. Occas. versus procedendo nuncupatur Wasserfall. i. e. aquae lapsus. Ulterius eundo Iurtem, prisco fere nominc. Brachium eius, quod se Basileam versus extendit, Blovven dicitur. Fertilis est et in variis vallibus Fricktal, Lauffental S. Immerstal, sub Ep. Basil. Comitatu Vallangino, sub quo Vaux de Ruy, le Lode, la Sagne, les Brenets et Chaudefond: Vaulx Travers, sub Comit. Neocomensi: la S. Croix, de Ioux, es Clees, et Vasllorbe, sub dit. Bernensi, egregie habitatur. Quae familiae tractum eius nobilisimae in agro Raurico incoluerint. Vide apud Urstis. Epit. Hist. Basil. c. primis. Praeterea in monte hoc Virginis Castrum, a Caesare exstructum, Fons nivis in aestate, Puteus crystallo plenus, abies et betula laudatissima, tauxus quoque, unde arcus et arcubalistae, fluv. Orba admirando ex lacu Iuriensi exitu, Petrâ pertusâ, etc. Vide inprimis Plantinam supra laudatum Helv. Nov. Antiqq. c. 5. A lura dicti Transiurani, quos Fredeg. l. 5. c. 37. Alamannis confines facit, ac Aventicenses eis tribuit. Horum regio Burgundia Transiiurensis quibusdam dicitur. Rodulphi posteros Reges Inrenses Frodoard. vocat, quod circa Iuram regnarent: quos quidam Reges Burg. Transiurensis, alii lato nimis nomine Reges Burgundiae et Galliae cis Alpinae vocant. Territorium Iurense quoque hinc appellatum. Hadr. Vales. Notit. Gall.
II.
IURA
vulgo Iura, Yl, ins. Scotiae, ei ad Occ. adiacens, et Hebridum una, ad Bor. Hylae Ins. cum aliquot castris, in ora Orientali.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • iură — iúră!1 interj. (reg.) vino! aleargă!. Trimis de blaurb, 02.06.2006. Sursa: DAR  iură2 s.f. sg. (reg.) drept (facultatea de iură = ... de drept). Trimis de blaurb, 02.06.2006. Sursa: DAR …   Dicționar Român

  • Iura novit curia — is a Latin legal maxim expressing the principle that the court knows the law , i.e., that the parties to a legal dispute do not need to plead or prove the law that applies to their case.[1] The maxim is applied principally in civil law systems… …   Wikipedia

  • Iura novit curia — es una aforismo latino, que significa literalmente el juez conoce el derecho , utilizado en derecho para referirse al principio de derecho procesal según el cual el juez conoce el derecho aplicable y, por tanto, no es necesario que las partes… …   Wikipedia Español

  • iura novit curia —   [lateinisch »das Gericht kennt das (anzuwendende) Recht«], Prozessgrundsatz, dem zufolge der Richter in der Rechtsanwendung frei und an die Anschauungen der Parteien nicht gebunden ist; er hat das tatsächliche Vorbringen unter jedem möglichen… …   Universal-Lexikon

  • Iura noverit curia — Da mihi factum, dabo tibi ius (auch: da mihi facta, dabo tibi ius) ist eine römische Rechtsregel. Auf Deutsch bedeutet sie: Gib mir die Tatsachen, ich werde dir das (daraus folgende) Recht geben. Diese Rechtsregel ist verwandt mit: iura novit… …   Deutsch Wikipedia

  • Iura novit curia — Da mihi factum, dabo tibi ius (auch: da mihi facta, dabo tibi ius) ist eine römische Rechtsregel. Auf Deutsch bedeutet sie: Gib mir die Tatsachen, ich werde dir das (daraus folgende) Recht geben. Diese Rechtsregel ist verwandt mit: iura novit… …   Deutsch Wikipedia

  • Iura novit curia — Jura novit curia (лат. «суд знает законы») «юра новит куриа» латинское крылатое выражение, содержащее формулировку одного из положений римского права. Суть правов …   Википедия

  • iura novit curia — принцип, в соответствии с которым состав арбитража должен применять основополагающие нормы права по собственной инициативе, даже если стороны недостаточно обосновали их в своих выступлениях и письменных заявлениях. См. также sua sponte …   Glossary of international commercial arbitration

  • IURA NOVIT CURIA — – суд (сам) знает законы (стороны в процессе не обязаны доказывать содержание законов) …   Советский юридический словарь

  • ЮРСКИЕ ГОРЫ —    • Iura,          Ίόρας или Ίουράσιος, Ίουρασσός, горы Галлии, еще и ныне носящие это название, очень лесистые, к северу от озера Лемана, к востоку от Родана, сближающиеся с Рейном при Augusta Rauracorum. Они составляли северную границу… …   Реальный словарь классических древностей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”